

Epistola II ad Corinthos*
Caput 2: Versus 6
Objurgatio haec, quae fit a pluribus ita ut e contrario magis.Quae etsi pro temporis quantitate vel alio modo non satis digna poena videtur, in hoc tamen non est parva aestimanda, quod fit a pluribus quibus congregatis Satanae traditus est. Magnum utique dolorem patitur, qui delictum suum plures videt horrere. Et ita sufficit, quod a pluribus objurgetur.